Latin
1.70.23 to 1.70.48
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.23-48
Unproofread scanNot analysed yet
ila ct Apostolus: quanquam in horum etiam. verbis non hoc invenitur quod optaverint, sed quod præ. dixerint. Non enim cum. ait Dominus, Væ libi, Crepharnaum, aliud sonat nisi aliquid ci mali eventurum merito infidelitatis: quod futurum Dominus non ma- Jevolentia optabat, sed divinitate cernebat. Et Apostolus non ait, Reddat; sed, Reddet illi Dominus secundum opera ejus: quod verbum prænuntiantis est, non imprecantis. Sicut et de illa hypocrisi Judæorum, de qua jam dictum, esi. cui eversionem imminere cernebat dixit, Percutiet te Deus, paries dealbate (Supra, cap. 19, n. 58). Prophete autem maxime solent figura imprecantis futura prædicere, sicut figura praeteriti temporis ea quæ ventura erant sæpe cecinerunt: sicut est iUud, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. n, 1 )? Non enim dixit, Quare fremeni gentes, et populi meditabuntur inania; cuM ea non quasi jam transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est, Divisenunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 19): et hie enin non -di xit, Divident sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum natent sortem. Nee tamen de his verbisquisquam calumniatur, nisi qui non sentit varie-, tatem istam figurarum in loquendo nihil veritati rerum Itinere, et plurimum addere affectibus animorum. CAPUT XXII. —73. Sed illud magis urget istam quæstionem, quod dicit apostolns Joannes, Si quis scit peccare fratreni suum peccatum non ad. mortem, postulabit, et dabit illi Dominus ritam qui peccat non ad mortem: eat autem peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget (I Joan. v, 16). Apertc enim ostendit esse, quosdam fratres pro quibus orarc non-nobis pr:ecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribas nostrii orare juhcat. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, quæ inimicorum persecutione graviora sint.