Latin
Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.80
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem potest vel paratus esse ab infirmis injurias sustinere, quantum eoruin saluti prodest; et maile amplius iniquitatis alieuæ perpeti, quam id quod perpessus est reddere; omni petenti a se aliquid, vel id quod petit, si habetur, et si recte dari potest, vel consilium bonum, vel benevolum dare animum, nec se avertere ab eo qui mutuari cupit; diligere inimicos, benefacere his qui se oderunt, orare pro cis qui se persequuntur? quis ergo haec facit, nisi plenc perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur, opitulante illo qui ait, Misericordiam volo magis quam sacrificium (Oseæ VI, 6): Beati ergo misericordes; quia ipsorum miserebitur. Sed jam commode fieri puto, ut hic lector tam longo volumine fatigatus respiret aliquantum, et ad cætera se reficiat in alio libro considcranda.