Latin
2.3.1 to 2.3.18
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.3.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Misericordiam, usque ad cuJus tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, undciste sumit exordium. Cordis autem mundatio est, tanquam oculi1 quo videtur Deus; eujus simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam ejus rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. Huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subrepere sordes aliquas de his rebus quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, veluti est laus humana. Si quidem non recte vivere, perniciosum est: recte autem vivere, et nolle laudai i, quid est aliud quam iuimicum esse rebus humanis, quæ utique tanto sunt miseriores, quanto minus placet recta vita hominum? Si ergo inter quos vivis, te recte viventem non laudavcrint, illi in errore sunt: si autem laudaverint, tu in periculo; nisi tam simplex cor habueriset mundum, ut ea quae recte facis, non propter laudes hominum facias; magisque illis recta laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi ipsi; quia recte viveres, etiam si nemo laudaret: ipsamque laudem tuam tunc intelligas utilem esse laudantibus, si non teipsum in tua bona vita, sed Deum honorent, cujus sanctissimum templum est quisquis vivit bene; ut illud impleatur quod ait David, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum, et ad eas referre quod recte facis, id est, propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. Sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur nisi ut homo laudet; qui quoniam videre cor non potest, potest etiam falsa laudare. Qnod qui faciunt, id est, qni bonitatem simulant, duplici corde sunt. Non ergo habet simplex, id est, mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes, ct illum solum intuetur, cum recte vivit, ct ei placere nititur, qui conscientiae solus inspector est.