Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.21
Unproofread scanNot analysed yet
Et idco post illam petitionem qua dicimus, Adveniat regnum tuum, sequitur, Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra: id est, sicut est in Angelis qui sunt in coelis, voluntas tua, ut omnimodo tibi adhæreant teque perfruantur, nullo errore obnubilante sapientiam eorum, nulla miseria impediente beatitudinem eorum; ita fiat in sanctis tuis qui in terra sunt, et de terra, quod ad corpus attinet, facti sunt, et quamvis in coelestem habitationem atque immutationem, tamen de terra assumendi sunt. Ad hoc respicit etiam illa Angelorum prædicatio, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, i4): ut cum præcesserit bona voluntas nostra, quæ vocantem seqnitur, perficiatur in nohis voluntas Dci, sicnti est in coelestibus Angelis; ut nulla adversitas resistat nostræ beatitudini, quod est pax. Item Fiat voluntas tua, recte intelligitur, obediatur praeceptis tuis: sicut in cælo et in terra, id est, sicut ab Angelis, ita ab hominibus. Nam fieri voluntatem Dei, cnm obtemperatur præceptis ejus, ipse Dominus dicit, cum ait, Meus cibus eat ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. IV, 54); et sæpe, Non vpni facere volunlatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38 ); et cum ait, Ecce mater mea, et ecce fraires mei, et quicumque fecerit voluntatem Det, hic mihi est frater, et mater, et soror (Matth. XII, 49 et 50). Quiergo faciunt voluntatem Dei, in illis utique fit voluntas Dei: non quia ipsi faciunt ut velit Deus; sed quia faciunt quod ille vult, id est, faciunt secundum voluntatem ejus.