Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam ille intellectus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in sanctis et justis, ita eliam in peccatoribus. Quod adhuc duobus modis accipi potest: sive ut oremus etiam pro inimicis nostris; (quid enim sunt aliud habendi, contra quorum voluntatem christianum et catholicum nomenaugcturf) ut ita dictum sit, Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, tanquam si diccretur, Faciant voluntatem tuam sicut justi, ita etiam peccatores, ut ad te convertantur: sive ita, Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, ut sua cuique tribuantur; quod fiet extremo judicio, ut justis præmium, peccatoribus damnatio retribuatur, cum agni ab hædis separabuntur (ld. xxv, 53 46).