Latin
2.25.17 to 2.25.32
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.25.17-32
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam terra cœlo fecundante fructifera est. CAPUT VII. —25. Quarta petitio cst, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quotidianus, aut pro iis omnibus dictus cst, quae hujus vitæ necessitatem sustentant, de quo cum præciperet, ait, Nolite cogitare de crastino; ut ideo sit additum, da nobis hodie: aut pro Sacramento corporis Christi quod quotidie accipimus: aut pro spirituali cibo, de quo idem Dominus dicit, Operamini escam quæ non corrumpitur; et illud, Ego sum panis vitæ, qui de cælo descendi (Joan. VI, 17, 41). Sed horum trium quid sit probabilius, considerari potest. Nam forte quispiam moveatur, cur oremus pro his adipiscendis quae huic vita; sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicat, Nolite solliciti esse quid edatis, vel quid induamini. An potest quisque de ea re pro quaadipiscenda orat, non esse sollicitus; cum tanta intentione animi oratio dirigenda sit, ut ad hoc totum illud referatur quod de claudendis cubiculis dictum est, et illud quod ait, Quærite primum regnum Dei el justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis? Non ait uliquc, Quærite primum regnum Dei, et deinde ista quaerite; sed, hcec omnia, inquit, apponentur vobia, scilicct etiam non quaerentibus. Quomodo autcm recte dicatur non quærere aliquis, quod ut accipiat inlentissimc Deum deprecatur, nescio utrum iuveniri qucat.