Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
De Sacramento autem corporis Domini ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in orientalibus partibus, non quotidie coenae dominicæ communicant, cum iste panis quotidianus dictus sit: ut ergo illi taceant, nequc de hac re suam sententiam defendant vel ipsa auctoritate ecclesiastica I, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt faccre prohibentur, ncque non obtemperantes damnantur; undc probatur non hunc in illis partibus intelligi quotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur, qui ex eo non accipiunt quotidie: sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet vel addendo aliquid, vcl prætereundo. Quod cum ita sil, quis est qui audeat dicere, semel tantum nos orare debere orationem dominicam; aut certe etiam si iterum vel tertio, usque ad eam tantum horam qua corpori Domini communicanuas, postea vero non sic orandum per reliquas partes dici? Non cnim jam dicere poterimus, da nobis hodie, quod jam accepimus: aut poterit quisque cogere, ut etiam ultima diei parte Sacramentum illud celebremus.