Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Nec dignitatis esse arbitrentur, et quasi justitiæ meritum, quod cum illo Deus locutus est: quoniam locutus est cum anima angelica, quanquam stulta et cupida, tanquam si loqucretur cum anima humana stulta et cupida. Aut ipsi dicant quomodo locutus est cum iłlo divite. cujus cupiditatem stultissimam arguere voluit, dicens: Stulte, hac nocte aMita tua expostulatur a te; hæc quæ præparasti, cujus erunt (Luc. xu, 20)? Certe hoc ipse Dominus in Evangelio dicit cui haeretici isti, velint, nolint, colla submittunt. Si autem hoc moventur, quod tentandum justum Satanas petit a Deo; non cgo expono quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in Evangelio ab ipso Domino discipulis, Ecce Satanas petiit vos vexare quomodo triticuM: et Petro ait, Ego autem postulavi ne deficiat fides tun (Id. XXII, 31, 52). Cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me quærunt exponunt sibi. Si vero non valuerint hoc exponere, non audeant id quod in Evangelio sine offensione legunt 1, in aliquo libro cum temeritate culpare.