Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Fiunt igitur tentationes per satanam non potestate ejus, sed permissu Domim, ad homines aut pru suis peccatis puniendos, aut pro Domini misericordia probandos et exercendos. Et interest plurimum in qualem quisque tentationem incidat. Nun enim in talem incidit Judas, qui vendidit Dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus Domitium ncgavit. Sunt etiam tentationes humanæ, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem, in aliquo consilio labitur, aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius quam christiana tranquillitas postulat: de quibus Apostolus dicit, Tentatio vos non apprehendat, nisi humana; cum idem dicat, Fidelis Deus, qui vos non s. nat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis tolerare (I Cor. x, 13 ). In qua sententia satis ostendit nou id uobis oranduin esse ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. Sed cum tentationes periculosæ in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus, aut adversis oriantur, nemo frangitur adversarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.