Latin
2.55.219 to 2.55.237
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.219-237
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII, 2-8). CAPUT XVI. —53. «Nolitecrgo, inquit, sollicitiesse, dicentes, Quid edemus, autquid bibemus, aut quid vestiemnr: haec enim omnia Gentes quaerunt. Scit enim Patervester quia horum omnium indigetis. Quxrite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, ethaec omnia apponentur vobis. >Hic manifestissime ostendit non hæc esse appetenda, tanquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum quod appetendum cst, et necessarium quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait, «Quærito primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis. . Regnum crgo et justitia Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamus quæcumque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quæ vita sine his necessariis agi non potest; «Apponentur vobis hæc, i inquit, «sed vos regnum Dei et justitiam ejus primum quæritc. >Cum enim dixit illud «primum, »significavit quia boc posterius quaerendum est, non tempore, scd dignitate: illud tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum; necessarium autem propter illud bonum. Neque enim, verbi gratia, idco debemus evangelizare, ut manducemus; sed idco manducare, ut evangelizemus: nam si propterca evangelizamus, ut manducemus, vilius habemus Evangelium quam cibum; ct erit jam bonum nostrum in manducando, necessarium autem in evangelizando. Quod etiam Apostolus prohibet, cum dicit licere sibi quidem, et permissum esse a Domino, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant, id est, de Evangelio habeant ea quae huic vitæ sunt necessaria; sed tamen se non esse abusum hac potestate. Erant enim multi qui occasionem habere cupiebam acquirendi et vendendi Evangelium, quibus eam volens amputare Apostolus, manibus suis victum suum toleravit (Act. xx, 34). De his enim alio loco dicit, «Ut amputem occasionem, iis qui quærunt occasionem >(llCor.