Latin
2.55.238 to 2.55.257
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.238-257
Unproofread scanNot analysed yet
XI, 42). Quanquam etiam si, ut cæteri boni apostoli, permissu Domini de Evangelio viveret, non ideo in eo victu constitueret finem evangelizandi, sed magls ipsius victus sui finem in Evangelio collocaret: id est, ut 8nperius dixi, non ideo evangelizaret, ut perveniret rd cibum, et si qua sunt alia necessaria; sed ideo ista sumeret, ut illud implerct, nc non volens, sed ne. cessitate evangelizaret. Iloc enim improbat, cum dicis: «Nescitis quoniam qui in templo operantur, quæ de templo sunt edunt; et qui altario deserviunt, altaric compartiuntur: sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum. >Hinc ostendit permissum esse, non jussum; alioquin contra præceptum Domini fecisse tenebitur. Deinde sequitur, et dicit: «Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me. Bonum est mihi magis mori, quam gloriam meam quisquam inanem faciat »Hoc dixit, quia jam statuerat, propter quosdam occasionem quærentes, manihus suis victum transigere. Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: id est, si evangelizavero, ut ista fiant in me, id est, si propterea evangelizavero, ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo et potu et vestitu collocavero. Sed quare non est ei gloria? Necessitas enim, inquit, mihi incumbit; id est, ut ideo evangelizem, quia unde vivam non habeo, aut ut acquiram temporalem fructum de praedicatione æternorum: sic enim jam necessitas erit in Evangelio, non voluntas. Væ enim mihi est, inquit, si non evangelizavero. Sed quomodo debet evangelizare? Scilicet ut in ipso Evangelio et in regno Dei ponat mercedem: ita enim potest non coactus evangelizare, sed volens. Si enim volens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inritus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 13-17): id est, si coactos inopia earum rerum, quac temporali vitae sunt necessariae, prædico Evangelium, alii per me habebunt mercedem Evangelii, qui Evangelium ipsum me prædicante diligent;