Latin
2.55.40 to 2.55.60
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.40-60
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei. timore casto permanente in sæcula sæculorum (PsaL xvm, 10). Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram; petamus ut veniat regnum ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus; sive de coelo in terras in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus, et laudabimur I, dicente illo, Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum quod vobis paratum eat ab origine mundi (Matth. xxv, 34). In Domine enim, inquit propheta, luudabilur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, &). Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus ut fiat voluntas ejus sicut in cœlo et in terra, quia cum corpus tanquam terra, spiritui tanquam caelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus: nam nullus alius hujus temporis luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt, et cogunt nos dicere. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ; et lucium nostrum lacrymosa voce testari, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis ejus (Hom. VII, 23, 24)? Si fortitudo est qua bcali sunt qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; oremus ut panis noster quotidianus dctur nobis hodie, quo fulti atque sustentati, ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt Inisericordes, quoniam ipsorum miserebitur; dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omuia quae operamur, sed simul temporalia et terrena I soctando. Tentationes enim de his rebus quae graves et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent, si non valcanL illae quæ blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et lætandas putant.