Latin
2.55.61 to 2.55.80
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.61-80
Unproofread scanNot analysed yet
Si sapientia est qua beati sunt pacifici, qu oniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 3-9); orcmus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id cst filios Dei, ut spiritu adoptionic clamcmus, Abba, Pater (Rom. VIII, 13, et Galat. IV, 0). Sane non negligenter prætercundum est qnod cx omnibus iis sententiis, quibus nos orare Dominus praecepit, eam potissimum commendandam esse judicavit, quæ pertinet ad dimissioncm peccatorum: in qua nos misericordes esse voluit, quod unum est consilium miserias evadendi. In nona enim alia sen. tentia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Dco: dicimus enim, Dimitte nobis sicut et nos dimittimus. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus. Sic enim dicit: Si enim dimiseritis homnibus delicta eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in cælis est. Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis peccata vestra. CAPUT XII. —40. Sequitur de jejunio præceptum, pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nain et in hoc opere cavendum est ne subrepat aliqua ostentatio et appetitus laudis humanæ, qui duplicet cor, et non sinat mundum ct simplex l'sse ad intelligendum Deum. Cum autem jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: exterminant enim vultum suum, ut videantur hominibus jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Vos autem jejunantes ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini. hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in abscondito: ct Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis. t Manifestum est his præceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne furis quærentes mercedem huic sæculo conformemur, et amittamus promissioncm tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit Deus conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom.