Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.60
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc pertinet etiam iliud quod alio loco dicit: Nulite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo (l Cor. iv, 5). Sunt ergo quædam facta media, quæ ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut judicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cor- 'dii. Item alio loco dicit idem apostolus: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium; quædam autem et subsequuntur. Manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant: haec praecedunt ad judicium; id est, quia si fuerit ista subsecutum judicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae occulta sunt; quia nec ipsa latebunt tempore suo. Sic et de bonis factis intelligendum est. Nam ita subjungit: Similiter et facta bona manifesta sunt; et quæcumque aliter se habent, abscondi non poasunt (I Tim. v, 24, 25). De manifestis ergo judicemus; de occultis vero Deo judicium rclinquamus: quia et ipsa abscondi non possunt, sive mala sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.