Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus; cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet. Si ergo quispiam, verbi gratia, conquestus de stomacho jejunare noluit, ei tu. id non credens edacitatis id vitio tribueris, temere judicabis. Item si manifestam edacitatem ebriosilatemque cognoveris, et ita reprehenderis quasi nunquam ille possit corrigi atque mutari, nihilominus temere judicabis. Non ergo reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; neque ita reprchendamus quas manifesta sunt, ut desperemus sanitatem; et vitabimus judicium de quo nunc dicitur, Nolite judicare, ne judicetur de tobis.