Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.75
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur autem hoc praeceptum ad dilcetionem proximi pertinere, non etiam ad Dei, cum alio loco Guo præcepta esse dicat, in quibus tota Lex pendet et Prophetæ 1. Nam si dixisset, Omnia quæcumque vultis fleri vobis, hanc et vos facite; bac una sententia Utrumque illud præceptumcomplexus esset: cito enim diceretur, diligi se velle unumquemque, et a Deo, et ab huminibus: itaque cum hoc ei præciperetur, ut quol sibi fieri vellet, hoc faceret; id utique præciperetur, ut diligeret Deum et homines. Cum vero expressius de hominibus dietum est, Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis; nibil aliud dhtum videtur, quam, Diliges proximum lum tanquam serpsum. Sed non est negligenter attendendum quod hic subjecit, Hæc est enim Lex et Prophetæ. In his autem duobus præceptis, non tantum ait,Lci pendet et Prophetæ; sed etiam addidit, tota Lex et Prophetae i (Matth. XXII, 37-40); pro eo quod est tota. prophetia: quod cum hic non addidit, servavit locutu alteri praecepto, quod ad dilectionem Dei pertinet. Hic autem quoniam praecepta simplicis cordis exsequitur, et erga eos metuendum est ne habeat quisque duplex cor, quibus occultari corpotest, id est erga homines; idipsum præcipiendum fuit. Nemo enim fere est qui vclit quemquam duplici cordc serum agere. Id autem fieri non potest, id est, ut simplici corde homo homini aliquid tribuat, nisi ila tribuat, ut nullum ab eo temporale commodum exspectet, et ea intentione faciat, de qua superius satis tractavimus, cum de oculo simplici loqueremur.