Latin
2.76.1 to 2.76.19
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.76.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Mundatus ergo oculus simplexque redditus, aptus et idoncus erit ad intuendam et contemplandam interiorem lucem suam. Ltc enim oculus cordis est. Hunc autem oculum talem habet ille qui finem bonorum opcrum suorum, ut vere bona opera sint, non in eo constituit ut hominibus ptaccat, sed etiam si provenerit ut eis placeat, ad eorum salutem potius hoc refert et ad gloriam Dei, non ad inanem jactantiam suam; neque propterea boni aliquid ad salutem proximi operatur, ut ex eo comparet ea quæ huic vitae transigendæ sunt necessaria; neque temere animum hominis voluntatemque condemnat in eo facto in quo non apparet quo animo et voluntate sit factum; et quidquid officiorum exhibet homini, Lac intentione cxhibct qua sibi exhiberi vult, id est, ut non ab eo aliquid commodi tempforalis exspectet: ita erit cor simplex et mundum in quo quæritur Deus. <Beati ergo mundi corde 2; quoniam ipsi Deum videbunt >(Id. v, 8). CAP. XXIII. —77. Sed hoc quia paucorum est, jam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae: cui I utique investigandæ ac possidendæ, id est contemplandæ, talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri jam possit arcta via et angusta porta. Qnod ergo deinceps dicit, <introite per angustam portam; quia lata porta v ei spatiosa via quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui introeunt per cam: quam angusta est porta, et arcta via quæ ducit ad vitam; ct pauci sunt qui eam inveniunt! >non ideo d; cit, quia jugum Domini aspcrum est, aut sarcina gravis; sed quia labores linire pauci volunt1, minus credentes cłamanti, «Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a IDe quoniam mitis sum ei humilis corde: jugum enim meum lcne cst, et sarcina mea levis est.