Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.79
Unproofread scanNot analysed yet
Quo loco illorum error maxime cavendus cst, qui de his ipsis duabus arboribus duas naluras opinanlur esse, quarum una sit Dei, altera,'cro neque Dei, neque ex Dco. Dr quo errore iu aliis libris ct jam disputatum est ulterius, et si adhuc parum est, disputabitur: nunc autem, non cus adjuvare duas istas arbores, docendum est. Primum, quia de hominibus eum dicere tam clarum est, ut quisquis præcedentia et consecluentia legerit, miretur corum cæcitatem. Deindc attendunt quod dictum est, I Non potest arbor bona fructus malos facere; neque arbor mala fructus bonos facere, »et ideo putant nequc animam malam fieri posse ut in melius commutetur, ncque in deterius bonam; quasi dictum sit, Non potest arbor bona mala fieri, neque arbor mala bona fieri: sed dictum est, c Non potest arbor bona malos fructus facere; nequo arbor mala bonos fructus facere. »Arbor est quippe ipsa anima, id est, ipse homo, fruclus vero opera hominis: non ergo potest malus homo bona operari, neque bonus mala. Malus ergo si vult bona opcrari, bonus primo fiat. Sic alio loco evidentius dicit ipse Dominus: «Aut facite arborcm bonam, aut facile arborem malam. Quod si duas naturas istorum his duabus arboribus figuraret, non diceret, Facile: quis enim bominum potest facere naturam? Deinde etiam ibi cum ipsarum duarum arborum mentionem fecisset, subjecit: «Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali »(Id. XII, 33, 5i)? Quamdiu ergo quisque malus est, non potest facere fructus bonos: si enim bonos fructus fecerit, jam maius non erit. Sic verissimc dici potuit, Non potest esse nix calida: cum enim calida esse cœperit, non jam eam nivem, sed aquam vocamus. Potest ergo fieri ut quae nix fuit, non sit; non autem potest iieri ut nix calida sit. Sic potest fieri ut qui malus fuit, non sit malus; non lamen fieri potest ut malus bene faciat. Qui etiamsi aliquando utilis est, non buc ipse facit, sed lit de illu, divina providentia procuratne, sicut de Pharisæis dictum est, I Quæ dicunt, facite: quæ autem faciunt, facere Dolite. >Hoc ipsum quod bona diccbani, et ea quæ dicebant, utiliter audiebantur et fiebant, non erat illorum: Super cathedram enim, inquit, Moysi sedent (Id. XXIII, 3, 2). Pcr divinam ergo providentiam Jcgem Dei praedicantes, possent esse audicntibus utiles, cum sibi non essent. De talibus alio loco per prophetam dictum est, «Seminastis triticum, et spinas metetis (Jerem. XII, 13): quia bona præcipiunt, et mala faciunt. Non ergo qui eos audiebant et faciebant quæ ab cis dicebantur, de spinis legebant uvas; sed per spinas de vite legebant uvas: tanquam si manum aliquis per sepem mittat. aut certe de vite, quae sepi fucrit involuta, uvam legat I, non spinarum est fructus iste, sed vitis.