Latin
2.76.20 to 2.76.36
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.76.20-36
Unproofread scanNot analysed yet
(Matth. XI, 28-50) (hinc autem iste sermo sumpsit exordium, de humilibus et mitibus corde): quod jugum lene et levem sarcinam multi respuunt, pauci subeunt; coque fit arcta via' quæ ducit ad vitnm, et angusta porta qua intratur in eam. CAPUT XXIV. -78. Hic crgo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis quain non habent, præcipue cavendi sunt; Sicut sunt hæretici, qui se plerumque pand alc commendant. Et ideo cum dixisset pancos esse qui inveniunt angustam portam et arctam viam, ne sc illi supponant nomine paucitatis, statim subjecit: c Cavete a psendoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. »Sed isti non fallunt oculum simplicem, qui arborem dignoscere ex fructibus novit. Ait enim: c A fructibus connn cognoscetis cos. »Deinde similitudines adjungit: «Numquid colligunt de spinis uvas, ant de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit; non potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eurum cognoscelis eos. »