Latin
5
Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic itaque dum quisquis immoderatus, convivioqneo medius, amissis modestiae frenis, insana fuerit ebrietate prostratus, aversos respicit nutantes, quos integros videre nequivit, aut sermone longo superflua verba emittit, et vana dicta componit, male clamans, ei bene sibi sonans, vultu dejecto supinus accumbit, vomens et sui omnino nescius, spectaculum convivio praebet: et dum nihil consequitur sanum, nullo alio cogente præter vinum, cordis sui arcana patefacit, et amicorum sibi commissa secreta in medium prodit. Ad universa autem vel crudelitatis vel turpitudinis facinora perpetranda facilis. invenitur, cui nulla sobriæ mentis ratio,. sed ebrietas dominatur. Assumit inter pocula injusta certamina, et nullis stantibus causis asperam excitat rixam: quia interponendo verba vana, aliorum sana dicta non patitur, et in contumeliam erigitur convivarum, et crimina proxiinorum.