Latin
6
Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ista, lector ut libenter accipias, admonendum te eredidi. Quare lege caute Petri apostoli epistolam ad Gentes, Pauli ad Romanos, ad Corinthios primam, ad Kphesios, ad Thessalonicenses, ad Titum. Præterea ad ebrietatem cavendam Dominum nostrum Jesum Christum audi in Evangelio dicentem: Attendite eo. . bis, ait, ne forte graventur eorda vesira ill crapula et ebrietate (Luc. XXI, 3i). Et Domninus sorvo irascitur, cui inultas plagas in adventu suo imponere comminatur. Quare abstinete vos tali. . agentes vel facientes, abstinete vestram insaniam, et homines vos humanos cognoscite, et tantam turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis viribus declinate. Rusticanum quidem, sed sanum dictum advertite: Vinum medicamentum; plus justo sumptum venenum esse cognoscitur. Tantam ergo turpitudinem a vobis abjicite, et ebrietatis crimina totis virihus declinate. Incunditati, non ebrietati creata cst vini natura (Eccli. XXXI, 35), per cujus moderationem sitis exstinguatur, non tamen ut usque ad ebrietatem bibatur. Fugite crapulam, ea loquentes aut facientes, quibus sobri! non erubescant. Fugite crapulati, quæ salis lugentibus a consolantibus amicis vei proximis in exsequiis ingeritur. Dolor euim amissi innueris s ne vini quavis nimietate temperari non potest. Tu vero, o homo incolumis, quotidie vino cogente desideras vomere: et tanto repleris, quanto possent plurimi cum jucunditate letari, ct sobrie saturari. Non consideras turpe esse, plus sibi vene inferre hominem, quam capit, nec stomachi sui nosse mensuram? Non consideras ebrietati devinctum, suæ potestatis esse non posse? Utquid potando facis excessus, nisi ut per provocationem vini insolescas in pejus? Nascitur ex hac potandi infelicitate inter provocatos et provocantes ignominiosa certatio, et vincenti est turpitudo deterior. Ex hoc enim mullorum membra cibos recusant, et vino dedita, præcoqua debilitate et cruda senectute marcescunt, et adhuc ætate virides tremula vibratione quassantur. Inda pulmones ustione vini quotidiana putrescunt, et per ora veluti mortuorum spiritus tetros mittunt. In his ergo talibus non ratio ulla, non ullum gerendæ vitæ cousilium, nou gestorum aut lectionum memoria, nec ulla artium aut industriæ providentia: utpote quem prandio accumbentem solis occidentis videt occasus, et cœna pernoctantem insperatus occupat dies, ei dum jugi amentia dic nocteque discumbendo dormitat aut bibit, in hac vita adhuc positus quotidie sepelitur.