Latin
2.1275 to 2.1302
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1275-1302
Unproofread scanNot analysed yet
quae si esset naturalis, Creatori poterat imputari. Sed Creator præparat omni tempore Sacramenta, et obedientiie pia proponit edicta, ut contra peccatum Sacramenta sint in remedium, et temporalium observatio mandatorum alternorum afferat praemia donorum. Unde si aliqui sub peccato geniti obeunt parvuli absque remedio salutari, pertimesce justitiam Dei, qui nihil debet alicui, sed damnat in singulis maluin quod non fecit in eis. Si autem parvulos renovat Sacramentis, admirare misericordiam Dei. Ipsi enim sicut nesciunt culpam, cum qua ex carne nascuntur; sic nesciunt gratiam, qua per Christum renovantur. Non excusat parvulos a culpa, quia eam non norunt; nec excludit gratiam ab eis, quia eam nesciunt. Quieris in eis culpam? Invenis ex carne traductam. Quæris in eis gratiam? Invenis a Dcocollatam. ilia debite damnatur,hæc indebite praerogatur. Illa judicium praedicat, hæc misericordiam repræsentat. In utroque Deus:ignoscitur, cui misericordia et judicium perpetua laude cantatur (Psal. c, 1). Sed ab his intuendis mens nostra, mens inlirma, quia peccatis obruta, citius ad se ipsam redeat, sibique remedium quaerat, ut quae in Adam ceciderit, in Christo resurgat. CAPUT XLIII. De animæ natura. Mors hominis. (a) Plura veteres de natura animæ dixisse inveniuntur, sed uihil ita ut non aliquid restare videatur. Ego autem ex eorum dictis, quanto diligentius potui, breve istud et certum colligere, atque in unum studui redigere, quod memoriæ commendetur. Hebes namque est memoria hominis, et brevitate gaudet; et si in multa dividitur, fit minor in singulis. Ex corpore et anima constat horno: et quidquid oculis corporeis videtur, propter corpus factum est, corpus propter animam, aniina autem propter Deum. Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Immortalis est anima, quia carne caret; nec habel quo cadat, ut resurrectione egeat post ruinam, nisi peccato ceciderit.