Latin
2.1303 to 2.1321
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1303-1321
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo in morte vita nostra nou pert, sed corpus destituit, dum discedens anima vim suam non perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, ct quantum in se est, mortem allerius facit, qnam ipsa non rccipit. Facit, inquam. non vivificando quod deserit, non amittendo qnod vivit. Itaque mors hominis nihil est aHud quam carnis occasus, a qua cum vis potentiæ vivificantis abscesserit, in terram de qua sumpta est redit, antissis sensibus quos non per se ipsam habuit. Anima non aliter, quam sol lucem diei, vitam tribuit carni, cum venerit; mortem efficit, cum recedit. Mors tamen non consumit conjuncta, sed dividit, dnm origini suæ utrumque reddit. Et ne quis putet animam corporis morte consului, audiat quid Dominus in Evangelio dicat: Nolite, iuquit, eos timere qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere(Matth. x, 28). Fatigatur corpus cogitationibus mentis: afficitur in corpore mens doloribus corporis. CAPUT XLIV. Anima invisibilis est. Ratio speculum est inquo Deum videat. (a) Corpus ex quatuor etcmentis constat. Anima nee elementum est, nec ox elementis, sed de nihilo est facta, et soli Creatori suo cognita, Ex his ergo omnibus quae in se, hoe est, in corpore suo visibilia videt, nihil se esse vel posse esse videt. Secernat ergo et dividat se per se ab eo toto, quod visibile videt in se; et invisibilem omnino se esse videt in eo quod videt se, et tamen videri se non posse videt. Deinde elevet se supra se, et in eo quod primum et principale speculum est speculandi Dei, illiusque imagini ac similitudini proximum et cognatum magis factum, invisibilem Deum inspiciat. Hoc autem est ipsa ratio, et mens ratione utens, quae ad primam simitudinem Dei facta est, ut per se invenire possit eum a quo facta est, et in ejus amore atque contemplatione dulciter requiescere.