Latin
2.1795 to 2.1826
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1795-1826
Unproofread scanNot analysed yet
omnes videlicet divitiæ et deliciæ, omnis requies et omne solatium. Ibi est jugis tranquillitas, amœna serenitas, æterna jucunditas, jucunda et decora laudatio, et pleua omnium bonorum cognitio. Quid ilii enim deesse potest, ubi Deus est, cui nihil deest? Quotquot. ibi sunt. dit sunt: nec necesse est ut aller dicat alteri, Cognosce Dominum (Jerem. XXXI, 54). Omnes enim cognoscunt eum, et vident: omucs laudant et amant. Cognoscunt sine errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione, amant sine fastidio. Semper vident, et semper videre desiderant; tam desiderabilis est ad videndum. Semper amant, et semper amare desiderant; tam dulcis est ad amandum. Et quanto amplius amant, tanto magis amare votum; lam delectabilis est ad. fruendum. In hac delectatione requiescunt pIe. . ni Deo, pleni omni benedictione et sanctificatione. Adhærentes semper beatitudini, sunt beati; contemplantes semper æternitatem, suut æterni; juncti vero lumini, facti sont lux; aspicientes semper incommuhabilitatem, mutati sunt in incommutabilitatem. Tanto libentius, quanto dulcius, illum aspiciunt, cuius aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. bcata visio videre Regem Angelorum in decore suo (Isai XXXIII, 17), videre Sanctum sanctorum, per quem, omnes sunt sancti! Illum videre summa re-licitas est, summa iucunditas, vita æterna, et vita beata. CAPUT LVIII. Gratulatur piis Deo fruentibus. Caudiuni suum inexpertis nequeunt enarrare. Gaudete et exsultate, justi; quia videtis qucm amastis, habetis quem desiderastis diu, tenetis quem nunquam amittere timetis. Propterea cantate et exsultate ci, quoniam ipse est Dominus Deus vester gloriosus et speciosus, ipse est salus et vita, bonor et gloria, pax et omnia bona. Quanta pax ibi est, ubi nulli vestrum quidquam repugnat vel ab alio vel a se ipsa, sed ipse- Dominus regit vos, et nibil vobis deerit XXII, i)? Ipse disposuit vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam suam in regno suo (Luc. XXII, et 30).