Latin
2.1827 to 2.1846
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1827-1846
Unproofread scanNot analysed yet
Gustate ergo, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Suavis est ad videndum, suavis est ad gustandum. Nec dici potest quantam habcat in gustu voluptatem, quantam in sapnre jucunditatem, quantam in odore suavitatem. Tantæ suavilatis magnitudinem, vos qui experti estis, nobis qui nunquam tile quid gustavimus, intimare non potestis. Tanquam si quis mellis dulcedinem ei qui nunquam dulce gustaverit, verbis indicaie velit, pro. fecto nec ille saporis illius suavitatem, quam nunquam ore percepit, auribus capicl; nee ille tuceinem, quam justus voluptate cognovit, verbis poterit indicare. CAPUT LIX. Miserias suas indicare. deplorat. Invocat sanctos. Mentis mutabilitas unde, et quid nos duret. (a) Væmihi misero, qui numquam sentio quod sentitis, nec ibi sum ubi vos eslis! In loco refrigerii, lucis ei pacis vos csiis, ubi esse vestrum non habebit mortem, nosse vestrum non habebit errorem, amare vestrum non habebit offensionem, gaudium vestrum non habebit moerorem: ego vero in regione umbræ morlis nescio finem meum, nescio si dignus sim amore vel odio (Eccle. ix, 1), nescio quando de corpore eurcdiar. Egrediar, sed nescio quando, et fortassis nics Me supremus est: propterea tremens ei pavens quotidie mortem exspecto, quæ ubique nnbi minatur, diabolum suspectum habeo, qui ubique mihi insidiatur; timco ct pavesco ultimam discussionem c it iram districti judicis, ne pro peccatis nucis mittat me in gebennam ignis. Et sicut indicare non potesus. gaudium et lætiliam vestram de visione Dei. sic ego sufficienter non pussum vobis exponere necessiotates et infirmitates quas patior, iniquitates et peccata quæ feci, culpas et infinitas negligentias quas egi, ct quotidie indesinenter ago corde, ore, opere, et fere omnibus modis quibus bumana fragilitas Deum offendere potest. Vos igitur qui meruistis consortes fieri supernorum civium, et perfrui æternæ claritatis gloria, orate pro me ad Dominum, ut educat me de isto carcere, in quo teneor captivus et ligatus (Gen.