Latin
2.461 to 2.488
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.461-488
Unproofread scanNot analysed yet
Pcr dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis crcatura copulata est; Solum mamque dilectionis vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei adhæremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonuin commune omnium liat singulorum, et quod quisque in se non habet in altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines, factus est homo. Pcr charitatem homines dili. gunt Deum, cligunt Deum, ad Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic ctiam familiaris est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est. CAPUT XVII. -Ad amorem Dei excitatio. (b) Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit; non lapidem, non arborem, non avem vel aliquod de animalibus aliis, scd hominem me voluit esse: dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, passionem sustinuit, mortem vicit; et sic me restauravit. Pericram, et abicram; quoniam in peccatis mois eram vcuumdatus: venit ille post me ut redimeret me; et tantum dilexit me, ut sanguinis sui prelium appenderet pro me, talique pacto et rcduxit me de exsilio, et redemit de servitio. Nomine etiam suo vocavit me, ut memoriale suum semper esset apud me. Unxit me oleo lætitiæ quo ipse erat unctus, ut ab uncto esscin unctus, et a Christo dicerer christianus. Sic gratia ejus et misericordia semper prævenerunt me. De multis namque periculis sæpe liberavit me liherator meus: quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me;