Latin
2.489 to 2.513
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.489-513
Unproofread scanNot analysed yet
quando tristabar, consolatus cst me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, crexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit; quando veni, suscepit. Hæc et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce erit mihi semper loqui. semper cogitare, semper gratias agere, ilL pro omnibus beneficiis suis possiln semper cum laudare et amare. Cum enim cunctis sit praesidens, singulos implens, ubique præsens, cunctorum curam agens, ct tam singulis quam omnibu:, providens, ila cum totum ad custodiam mei occupatum video, ac si ego super custodiam mei starcm; quasi omnium oblitus sit, et mihi soli intendere velit. Semper enim se præsentem exhibet, semper se paratum offeri, si me paratum invenerit. Quocumque me vertero, non me descrit, nisi ogo pnor cum descram. Ubicumque fucro, non recolit, quoniam ubique cst, ut qnocumque iero, inveniam eum cum quo possim esse. Quidquid fecc'ro, pariter assistit, utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, et intentionum et actionum mearum. Cmn h:rc diligenter considero, timore pariter ct ingenti rubore confundor; quod illum ubiquc mihi præsentem ct omnia occulta mea videntem inlucor. Multa cnim sunt in me, de quibus coram oculis cjus erubesco, et pro quibus ei valde displicere timeo. Nec pro bis omnibus quid illi rependam habeo, nisi tantum ut cum diligam. Non enim melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum cst. Hæc praeter rem dixisse videor, sed forte non præter utilitatem mihi, et iis qui mecum sentiunt quod ego sentio. CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis, incorporea et corporea. Qni anima in corpore. (a) Anima præsentia sua corpus vivificat, fit sic colligata cst ei, ut lice cum velit, se inde segregare possit, nec retinere, cum sui Creatoris jussionem audierit.