Latin
2.514 to 2.531
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.514-531
Unproofread scanNot analysed yet
In viia siquidem animæ consistit vita corporis, ct de morte corporis descendit mors animæ. Sicut eniui anima vita sua facit carnem viventem, ct dc fonle naturæ sua: irrigat animando; sic caro per corruptelam materiæ suæ animam, si cupiditatibus illicitis illigaverit, occidit. Et cum altera natura vincatur, altera natura vincat I, transit unaquæque in victricis naturam; id est, ut ant carnem spiritualem anima virtutibus suis præstet, aut aniinam carnalem carovictrix ejus efficiat. Anima tamen nihil de morte habere potest, nisi per vitia ci propinatum fuerit: nec caro aliquid de vita retinere potest, nisi ab anima fuerit irrigata: nec in alterius naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis infecta, aut hæc virtutibus deserta fuerit '. Ratione insignita est anima, qua artibus docetur egregiis et disciplinis instruitur eximiis, ut divina sapiat, ct humana tractet; atque sic cætera animalia decenter excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim propiic est anima, substantia scilicet rationalis, id est, spiritus rationalis. Immortalis cst anima, ne a Crcaloris sui similitudine discrepare videatur. Non enim poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis termino claudcretur. Secundum quemdam itaque modum vitæ, quem nullo modo potest ainillere, immortalis est. Secundum vero quamdam mutabilitatem, qua potest melior vcl deterior fieri, mortalis cst. Et sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere vivere amittere uon possit, sic respectu incorporei Dei corporea est. Nibil enim invisibile et incorporeum natura credendurn est praeter solum Deum, id cst, Patrem et Filium ei Spiritum sanctum. Qui ex eo incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus ct incircumscriptus, simplex ct sibi omnibus modis sufficiens, se ipsum sustinet et idipsum. £t cum ubique sit in semetipso invisibilis ct incorporeus esse dignoscitur. Omnis vero rationalis creatura corporea est, Angeli et omnes virtutes corporeae sunt, licet non carne subsistant.