Latin
12
Augustine, De Spiritu et Littera 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo Paulus apostolus —qui cum Saulus prius uocaretur non ob aliud, quantum mihi uidetur, hoc nomen elegit, nisi ut se deret paruum tamquam minimum apostolorum —multum contra superbos et arrogantes et de suis operibus praesumentes pro commendanda ista dei gratia fortiter atque acriter dimicat, quia reuera in illo euidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur uehementer ecclesiam dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit et pro poena consecutus est gratiam, merito pro eius defensione praecipue clamat atque concertat nec in re profunda et nimis abdita non intcllegent:um et uerba sua sana in peruersum sensum detorquentium curat inuidiam, dum tamen incunctanter praedicet donum dei, quo uno salui fiunt filii promissionis, filii beneficii diuini, filii gratiae et misericordiae, filii testamenti noui. primo, quod omnis eius salutatio sic se habet: gratia nobis et pax a deo patre et domino Iesu Christo; deinde ad Romanos paene ipsa quaestio sola uersatur tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri, ut interioris hominis magis exerceat membra quam frangat.