Latin
13
Augustine, De Spiritu et Littera 13
Unproofread scanNot analysed yet
Inde sunt illa, quae supra commemoraui, inde est quod Iudaeum arguit eumque dicit Iudaeum cognominari et nequaquam id quod profitetur implere. s i au tem tu, inquit, ludaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in deo et nosti uoluntatem et probas distantia instructus ex lege, confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebrissunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et ueritatis in lege, qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris ? qui dicis non adulterandum, adulteras? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, sicut scriptum est. circumcisio quidem prodest, si legem custodias; si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur? et iudicabit quod ex natura est praeputium legem perficiens te qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es. non enim qui in manifesto, Iudaeus est neque quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in abscondito, Iudaeus est et circumcisione cordis, qui spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex deo. hic manifestauit quemadmodum dixerit: gloriaris indeo. nant utique si uere talis Iudaeus gloriaretur in deo eo modo, quo postulat gratia, quae non operum meritis, sed gratuito datur, ex deo esset laus eius, non ex hominibus. sed ita gloriabantur in deo, uelut qui soli meruissent legem eius accipere, secundum illam uocem psalmi, qua dictum est: non fecit sic ulli genti et iudicia sua non manifestauit cis. quam tamen dei legem sua iustitia se arbitrabantur implere, cum magis eius praeuaricatores essent. unde illis iram operabatur abundante peccato, quod ab scientibus perpetrabatur, quia et quicumque faciebant quod lex iubebat non adiuuante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore iustitiae. ac per hoc coram deo non erat in uoluntate, quod coram hominibus apparebat in opere, potiusque ex illo rei tenebantur, quod eos nouerat deus malle, si fieri posset inpune, committere. nem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni inlieita concupiscentia uoluntatem; quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adiuuante atque sanante. ideo laus talium non ex hominibus, sed ex deo est, qui per suam gratiam praestat unde laudentur, de quo dicitur: in domino laudabitur anima mea et cui dicitur: apud te laus mea, non quales illi sunt qui deum laudari uolunt quod homines sunt, se autem quod iusti sunt.