Latin
19
Augustine, De Spiritu et Littera 19
Unproofread scanNot analysed yet
Xec inmerito se apostolus ex hoc articulo conuertit ad eos cum detestatione commemorandos, qui uitio illo, quod superius memoraui, leues et inflati ac per se ipsos uelut per inane sublati, ubi non requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta idolorum tamquam in lapides deciderunt. quia enim commendauerat pietatem fidei, qua deo iustificati grati esse dcbemus, uelut contrarium quod detestaremur subinferens: reuelatur enim, inquit, ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui ueritatem in iniquitate detinent, quia quod not estdei manifestum est in illis; deus enim illis manifestauit. inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles. quia cognoscentes deum non ut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed cuanuerunt in cogitationibus suis. et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti factisunt et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. uide quemadmodum non eos dixerit ueritatis ignaros, sed quod ueritatem in iniquitate detinuerint. et quia occurrebat animo, ut quaereretur, unde illis esse potuerit cognitio ueritatis, quibus deus legem non dederat, neque hoc tacuit unde habere potuerint; per uisibilia namque creaturae peruenisse eos dixit ad intellegentiam inuisibilium creatoris, quoniam reuera sic magna ingenia quaerere perstiterunt, sic inuenire potuerunt. ubi ergo impietas? quia uidelicet cum cognouissent deum, non sicut deum glorifieauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis. eorum proprie uanitas morbus est, qui se ipsos seducunt, dum uidcntur sibi aliquid esse, cum nihil sint. denique hoc tumore superbiae sese obumbrantes, cuius pedem sibi non uenire deprecatur sanctus ille cantator qui dixit: in lumine tuo uidebimus lumen, ab ipso lumine incommutabilis ueritatis auersi sunt et obscuratum est insipiens cor eorum. non enimsapiens cor, quamuis cognouissent deum, sed insipiens potius, quia non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. dixit enim homini: ecce pietas est sapientia. ac per hoc dicentes se esse sapientes, quod non aliter intellegendum est nisi 'hoc ipsum sibi tribuentes,' stulti fact i sunt.