Latin
20
Augustine, De Spiritu et Littera 20
Unproofread scanNot analysed yet
lam quae sequuntur quid opus est dicere? per hanc quippe impietatem illi homines —illi, inquam, homines, qui per creaturam creatorem cognoscere potuerunt —quo prolapsi, cum deus superbis resistit, atque ubi demersi sintmelius ipsius epistolae consequentia docent, quam hic commemoratur a nobis. neque enim isto opere hanc epistolam exponendam suscepimus, sed eius maxime testimonio demonstrare, quantum possumus, nitimur non in eo nos diuinitus adiuuari ad operandam iustitiam, quod legem deus dedit plenam bonis sanctisque praeceptis, sed quod ipsa uoluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adiuuetur et erigatur inpertito spiritu gratiae, sine quo adiutorio doctrina illa littera est occidens, quia reos potius praeuaricationis tenet quam iustificat impios. nam sicut illis per creaturam cognitoribus creatoris ea ipsa cognitio nihil profuit ad salutem, quia cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt dicentes se esse sapientes, ita eos, qui per legem dei cognoscunt quemadmodum sit homini uiuendum, non iustificat ipsa cognitio, quia suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti.