Latin
21.1 to 21.17
Augustine, De Spiritu et Littera 21.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Lex ergo factorum, id est operum, per quam non excluditur illa gloriatio, et lex fidei, per quam excluditur, quo inter se differant operae pretium est considerare, si tamen ualemus aduertere atque discernere. cito enim quisque dixerit legem operum esse in Iudaismo, legem autem fidei in Christianismo, propterea quia circumcisio ceteraque opera talia legis sunt, quae christiana iam disciplina non seruat. sed quantum fallat ista discretio, iam diu quidem est ut molimur ostendere et acutis ad dinoseendum tibique potissimum ac talibus fortasse iam ostendimus; uerum tamen, quoniam res magna est, non incongruenter in ea manifestanda pluribus etiam atque etiam testimoniis inmoramur. ipsam enim dicit legem, ex qua nemo iustificatur, quam dicit subintrasse ut abundaret delictum, quam tamen ne quisquam ob hoc imperitus argueret et sacrilegus accusaret, defendit eam dicens: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit; sed peccatum non cognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. dicit etiam: lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum; sed. peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. ipsa est ergo littera occidens, quae dicit: non concupisces. de qua item dicit quod paulo ante commemoraui: per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas, iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt; non enim est distinctio. omnes en; m peccauerunt et egent gloria dei iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae eius propter propositum praecedentium peccatorum in dei patientia, ad ostendendam iustitiam ipsius in hoc tempore, ut sit iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.