Latin
36
Augustine, De Spiritu et Littera 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quid sunt ergo leges dei ab ipso deo scriptae in cordibus nisi ipsa praesentia spiritus sancti, qui est digitus dei, quo praesente diffunditur caritas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est et finis praecepti? nam quia ueteris testamenti promissa terrena sunt, licet —exceptis sacramentis, quae umbrae erant futurorum, sicut est circumcisio et sabbatum et aliae dierum obseruationes et quarundam escarum cerimoniae et multiplex sacrificiorum sacrorumque ritus, quae uetustati carnali lege iugoque seruili congruebant —talia contineat praecepta iustitiae, qualia nunc quoque obseruare praecipimur, quae maxime duabus illis tabulis sine figura adumbratae significationis expressa sunt, sicuti est: non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone reeapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum, tamen, quia in eo, sicut dixi, promissa terrena et temporalia recitantur, quae bona sunt huius corruptibilis carnis, quamuis eis sempiterna atque caelestia ad nouum scilicet testamentum pertinentia figurentur, nunc ipsius cordis bonum promittitur, mentis bonum. spiritus bonum, hoc est intellegibile bonum. cum dicitur: dans leges meas in mente eorum et in cordibus eorum scribam eas. unde significauit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos, sed intrinsecus habitantem ipsam legis iustitiam dilecturos.