Latin
37
Augustine, De Spiritu et Littera 37
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde addidit et mercedem: et ero eis in deum et ipsi erunt mihi in populum. hoc est illud, quod deo ait ille: mihi autem adhaerere deo bonum est. ero, inquit, illis in deum et ipsi erunt mihi p u lus. quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius uiuere deo, uiuere de deo, apud quem est fons uitae et in cuius lumine uidebimus lumen? de hac uita dicit ipse dominus: haec est autem uita aeterna. ut cognoscant unum uerum deum et quem misisti Iesum 15 C h ristum, id est te et quem misisti Iesum Christum unum uerum deum. hoc enim et ipse promittit dilectoribus suis dicens: qui diligit Ille, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligitur a patre meo. et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi, utique in forma dei, in qua aequalis est patri, non in forma serui, in qua se et impiis ostendebat. tunc enim fiet quod scriptum est: tollatur impius, ut non uideat claritatem domini, quando ibunt sinistri in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternum. quae uita aeterna, sicut commemoraui, definita est ea esse, ut cognoscant unum uerum deum. hinc dicit et Iohannes: dilectissimi, filii dei sumus, et non dum apparuit quod erimus. scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. haec similitudo nunc incipit reformari, quamdiu homo interius renouatur de die in diem secundum imaginem eius, qui creauit eum.