Latin
39
Augustine, De Spiritu et Littera 39
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde etiam per hunc prophetam, cuius testimonium pertractamus, hoc additur, ut in eo merces, in co finis, in eo perfectio felicitatis, in eo beatae aeternaeque uitae summa consistat. cum enim dixisset: et ero illis in deum et ipsi erunt mihi populus, continuo addidit: et non docebunt unusquisque ciuem suum et unusquisque fratrem suum dicens: cognosce dum i num, quia omnes cognoscent me a mi nore usque ad mai orem eorum. nunc certe iam tempus est testamenti noui, cuius per prophetam est facta promissio per haec uerba, quae ex illa prophetia commemorauimus. cur ergo adhuc dicit unusquisque ciui suo et fratri suo: cognosce dominum? an forte non dicitur, cum euangelium praedicetur et eius ipsa sit praedicatio, ut hoc ubique dicatur? nam unde se apostolus gentium dicit esse doctorem, nisi quia hoc fit quod ipse ait: quomodo inuocabunt in quem non crediderunt ? aut quomodo credunt quem non audierunt ? quomodo autem audient sine praedicante? cum ergo nunc ista praedicatio usquequaque crebrescat, quomodo tempus est testamenti noni. de quo propheta dixit: e t non docebit unusquisque ciuem suum et unusquisque fratrem suum dicens: cognosce dominum, quia omnes cognoscent me a minore usque ad maiorem eorum, nisi quia eiusdem testamenti noui aeternam mercedem, id est ipsius dei beatissimam contemplationem, promittendo coniunxit?