Latin
38
Augustine, De Spiritu et Littera 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad illius eminentiae perfectionem, quae tunc futura est, quid hoc ant quantum est? si quidem apostolus ad illa ineffabilia qualecumque adhibens de notis rebus exemplum paruulam aetatem uirili conparauit aetati: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uiri, quae paruuli erant deposui. cur autem hoc dixerit consequenter ostendens: ui d emus, inquit, nunc per s peculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parle, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.