Latin
51
Augustine, De Spiritu et Littera 51
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo quippe proponitur iustitia legis, quod qui fecerit eam, uiuet in illa, ut cum quisque infirmitatem suam cognouerit, non per suas uires neque per litteram ipsius legis, quod fieri non potest, sed per fidem concilians iustificatorem perueniat et faciat et uiuat in ea. opus enim, quod qui fecerit uiuet in eo, non fit nisi a iustificato. iustificatio autem ex fide inpetratur, de qua scriptum est: ne dixeris in corde tuo: quis ascendit i n caelum? hoc est Christum deducere, aut: quis descendit in abyssum ? hoc est christum a mortuis reducere. sed quid dicit? prope te est uerbum, in ore tuo et in corde tuo. hoc est. inquit, uerbum fidei quod praedic a m u s, qui a si confitearis in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, sauus eris. in tantum iustus, in quantum saluus. per hanc enim fidem credimus, quod etiam nos deus a mortuis excitet: interim spiritu, ut in nouitate eius gratiae temperanter et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo, post etiam carne nostra a. l inmortalitatem resurrectura, quod ei meritum spiritus facit, qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in iustifieatione, praecedit. consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Chri stus resurrex it a mortu i s per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. fide igitur Iesu Christi inpetramus salutem et quantulum nobis inchoatur in re et quantum perficienda expectatur in spe. omnis enim qui inuocauerit nomen domini. sa 1 uus eri t. quam multa multitudo, ait psalmus, dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te! ex lege timemus deum, ex fide speramus in deum; sed timentibus poenam absconditur gratia. sub quo timore anima laborans, quando concupiscentiam malam non uiccrit nec timor ille quasi custos seuerus abscesserit, per fidem confugiat ad misericordiam dei, ut det quod iubet atque inspirata gratiae suauitate per spiritum sanctum faciat plus delectare quod praecipit quam delectat quod inpedit. ita multa multitudo dulcedinis eius, hoc est lex fidei, caritas eius conscripta in cordibus atque diffusa perficitur sperantibus in eum, ut anima sanata non timore poenae, sed amore iustitiae operetur bonum.