Latin
52
Augustine, De Spiritu et Littera 52
Unproofread scanNot analysed yet
Liberum ergo arbitrium euacuamus per gratiam ? absit, sed magis liberum arbitrium statuimus. sicut enim lex per fidem, sic liberum arbitrium per gratiam non euacuatur, sed statuitur. neque enim lex inpletur nisi libero arbitrio. sed per legem cognitio peccati, per fidem inpetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae a uitio peccati, per animae sanitatem libertas arbitrii, per liberum arbitrium iustitiae dilectio, per iustitiae dilectionem legis operatio. ac per hoc, sicut lex non euacuatur. sed statuitur per fidem, quia fides inpetrat gratiam, qua lex inpleatur, ita liberum arbitrium non euacuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat uoluntatem, qua iustitia libere diligatur. omnia haec, quae uelut catenatim conexui, habent uoces suas in scripturis sanctis. lex dicit: non c o ncupisces; fides dicit: sana animam meam, quoniam peccaui tibi; gratia dicit: ecce sanus factus os; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat; sanitas dicit: domine deus meus, o exclamaui ad te et sanasti me; liberum arbitrium dicit: uoluntarie sacrificabo tibi; dilectio iustitiae dicit: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ut quid ergo miseri homines aut de libero arbitrio audent superbire. antequam liberentur, aut de suis uiribus, si iam liberati sunt? nec adtendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare; ubi autem spiritus domini, ibi libertas. si ergo serui sunt peccati, quid so iactant do libero arbitrio ? a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus o s t. si autem liberati sunt, quid sc iactant uelut do opere proprio et gloriantur, quasi non acceperint ? an ita sunt liberi, ut nec illum uclint habere dominum, qui eis dicit: sine me nihil potestis \\facere, et: si uos filius liberauerit. tunc uere liberi eritis ?