Latin
1.16.1 to 1.16.26
Augustine, De Trinitate 1.16.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Nee sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi. Nam et boc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur, tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse; quia simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum incuriosos 1 et contentionum studiosos fallit verbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur, Oportet enim illum regnare, donec ponat ontnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. xv, 24, 25): tanquam cum posuerit, non sit regnaturus. Nec intelligunt ita dictum, sicuti est illud: Confirmatum est cor ejus; non commovebitur, donec videat super inimicos suos (Psal. CXI, 8). Non enim cum viderit, jam cummovebitur. Quid ergo est, Cum tradiderit regnum Deo et Palri? quasi modo non habeat regnum Deus et Pater? Sed quia omnes justos, in quibus nunc regnat ex fuie viventibus mediator Dei et homimum homo ChisUis Jesus, perducturus est ad speciem, quam visionem dicit idem apostolus, Facie ad faciem (1 Cor. xm, 12); ita dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ac si diceretur, Cum perduxerit credentes. ad contemplationem Dei et Patris. Sic cnm dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: ct nemo novit Fitium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, ei cui voluerit Filius revelare (Matth. xi, 27 ). Tunc revelabitur a Filio Pater, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem; id est, ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dici in Cantico canticorum ad sponsam, Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suo eat (Cant. I, ii, sec. LXX), id est, quoadusque Christus in secreto suo est; quia vita restra abscondita eat cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss.