Latin
1.16.27 to 1.16.58
Augustine, De Trinitate 1.16.27-58
Unproofread scanNot analysed yet
III, 3, 4). Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in ænigmate, hoc est in similitndiuibus; tunc autem, facie ad faciem (I Cor. XIII, 42). r 17. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque æterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat (1 Joan. III, 2). Quod enim dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel: Qu: est, misit me ad vos (Exod. III, 14); hoc contemplabimur cum vivemus in æternum. Ita quippe ait: Hæc autem eat vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3 ). Hoc fiet cum venerit Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum (I Cor. IV, 5 ),cum tene. bne mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. v, 5). De hac contemplatione intelligo dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: id cst, cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei et Patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit: mihi aliud non videtur. Neque enim quæremus aliud, cum ad illius contemplationem pervenerimus, quæ nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quæ videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25 ),quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo (Psal. xv, ii ). Illa lætitia nihil amplius requiretur; quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis Patcr, et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus, ut diceret Domino, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: sed nondum intellexerat, eo quoque nodo idipsum se potuisse dicere, Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis.