Latin
1.16.111 to 1.16.133
Augustine, De Trinitate 1.16.111-133
Unproofread scanNot analysed yet
-lit 7). Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma servi, quam intuentes, hoc solum esse Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quoniam eo ad Putrem; quia Pater major me eat (Joan. xiv, 28): id est, propterca me oportet ire ad Patrem, quia dum me ita vidctis, ex hoc quod videtis, ocstimatis quia minor sum Patre, atque ita circa creaturam susceptumque habi. tum occupati, aequalitatem quam cum Patre habeo non mtelligitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Id. xx, 47). Tactus euim tanquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad Patrem erat ita videri, sicut æqualis est Patri, ut ibi esset finis visionis, quoe sufficit nobis. Aliquando item de Filio solo dicitur, quod ipse sufficiat, et in ejus visione merces tota promittitur dilectionis I et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille eat qui diligit me. Qui autem me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi. Numquid hic, quia non dixit, Ostendam illi et Patrem, ideo separavit Patrem? Sed quia verum est, Ego et Pater unum sumus; cum Paw ter ostenditur, et Filius ostenditur qui in illo est; et cum Filius ostenditur, etiam Pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait, Et ostendam me ipsum illi, intelligitur quia ostendit et Patrem; ita et in eo quod dicitur, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, intelligiiur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem Dei et Patns, profecto perducet ad contemplationemsuam, qui dixit, Et ostendam illi me ipsum.