Latin
1.16.87 to 1.16.110
Augustine, De Trinitate 1.16.87-110
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim sibi vult quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate; et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in æternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest (lbid. 5 15-17), id est, dilectores mundi? Animalis enitn homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Sed adhuc potest videri ideo dictum, Et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, quasi non solus Filius sufficiat. Illo autem loco ita de illo dictum est tanquam solus omnino suf. ficiat: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. VI, 13 ). Numquid ergo separatur hinc Filius, tanquam ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat Spiritus sanctus quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo, si placet, majoreln esse Filio Spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum cst, Ipse solus; aut, Nemo, nisi ipse, vos docebit omnem veritatem; ideo permittunt ut cum illo docere credatur et Filius? Apostolus ergo Filium separavit ab sciendis iis quæ Dei sunt, ubi ait, Sic et quæ Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, it ):ut jam isti perversi possint ex hoc dicere, quod et Filium non doceat quae Dei sunt nisi Spiritus san. ctus, tanquam major minorem; cui Filius ipse tantum tribuit, ut diceret, Quia hcec locutus sum tobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico: expedit vobis ut ego cam; nam si non abiero, advocatus non veniet ad vos (Joan. xvi, 6, i ). CAPUT II. —In una persona interdum intelliguntur omnes. Hoc autem dixit, non propter inæqualitatem Verbi Dei et Spiritus sancti, sed tanquam impedimento esset præsentia Filii hominis apud eos, quominus veniret ille qui minor non esset, quia semetipsum non exinanivit, formam servi accipiens, sicut Filius (Philipp.