Latin
1.19.78 to 1.19.101
Augustine, De Trinitate 1.19.78-101
Unproofread scanNot analysed yet
qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei (Matth. XII, 32). Et in ipso virtutes opcratus est, dicens: Sl ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia, certe supervenit super vos regnum Dei (Luc. xi, 20). Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubilationis ostendit. Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, pradicare captivis remissionem (Isai. LXI, i; Luc. IV, 18, 19), et cætera: ad quæ facienda idco dicit se inissum, quia Spiritus Domini est super cum. Secundum formam Dei, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 5): secundum formam servi, ipsc far Ius est ex muliere, factus sub Lege (Galat. iv, 4). Secundum formam Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. x. 30 ):secundum formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatcm ejus qui cum misit (Id. vi, 38). S cundum formam Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. v, 26): secundum formam servi, tristis est anima ejus usque ad mortem; et, Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me iste calix (Matth. xxvi, 38, 39). Secundum formam Dei, ipse est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20): secundum formam servi, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).