Latin
Book 1
Augustine, De Trinitate 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Sccundum formam Dei, omnia quæ habet Patcr, ipsius sunt (Joan. XVI, 15 ):ct, Omnia mea tua sunt, inquit, et tun mea2 (Id. XVII, 10). Secundum formam servi, non est doctrina ipsius, sed illius qui cum misit (Id. VII, 16). CAPUT XII. —Qua ratione Filius dicatur nescire diem et horam quam scit Pater. Dicta de Christo alia secundum formam Dei, alia secundum formam servi. Dare regnum quomodo et Christi est, et Christi non est. Quomodo Christus et non judicabit, et judicabit. Et, de die et hora nemo scit, neque Angeli in coelo, mque Filius, nisi Pater (Marc. XIII, 32). Hoc enim nescit, quod nescientes facit, id est, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut dictum est ad Abraham, Nunc cognovi quod timcas Deum (Gen. XXII, 12), id est, nunc feci ut cognosceres; quia et ipse sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus crat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam præterito loquens, ai t, Jam non dicum vos servos, sed amicos. Servus enim nescit voluntatem domini sui: vos autcm dixi amicos, qnia omnia quæcumque alidivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan xv, 15): quod nondum fecerat, sec! quia certo facturus erat, quasi jam fecisset loculus est. Ipsis cnim ait: Multa vobis habeo dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12). Inter quæ intelligitur et, De die et hora. Nam ct Apostolus: Neque enim judicavi me, inquit, scire aliquid in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Eis enim loqucbalur, qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id. ut, 1). Hoc ergo inter illos nesciebat, quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat, quod eos per Ullum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos, quod inter parvulos nesciebat: ibi quippe ait, Sapientium loquimur inter perfectos (Id. II, G ). Eo namque genere locutionis nescire quisque citur quod occultat, quo dicitur fossa cæca quæ ocrulia est. Neque enim aliquo genere loquuntur Sci ipturæ, quod in consuetudine humana non inveniatur; quia utique hominibus loquuntur.