Latin
1.27.45 to 1.27.63
Augustine, De Trinitate 1.27.45-63
Unproofread scanNot analysed yet
et tamen ipse homo judicaturusest, sicut Dominus gloriæ crucifixus est: ita enim aperte dicit, Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes Angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. XXV, 31, 32); et cætera quae de futuro judicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et Judaei, quippe qui ia malitia perseverantes, in illo judicio puniendi sunt, sicuti alibi scriptum est, videbunt in quem pupugerunt (Zach. xn, 10). Cum enim et boni etmali visuri sint judicem vivorum et mortuorum, procul dubio euro videre mali non poterunt, nisi secundum formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua jui dicabit, non in humilitate in qua judicatus est. Caeterum illam Dei formam in qua æqualis est Patri v procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Et ipsa visio est facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quæ summum præmium promiltitur justis; et ipsa fiet, cum tradet regnum Deo et Patri; in quo et suæ formæ visionem vult intelligi, subjecta Dco universa creatura, et ipsa in qua Filius Dei filius bominis facius est. Quia secundum hanc et ipse Filius tunc subjectus illi erit, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (Id. xv, 24, 28). Alioquin si Filius Dei judex in forma qua æqualis est Patri, etiam impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suopollicetur dicens, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21)? Quapropter Filius hominis judicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est: et rursus Filius Dei judicaturus cst, nec tamen in ea forma apparens, in qua Deus est æqualis Patri, sed in ea qua filius hominis est.