Latin
1.27.64 to 1.27.80
Augustine, De Trinitate 1.27.64-80
Unproofread scanNot analysed yet
iD. Itaque utrumque dici potest; et, Filius bominis judicabit; et, Non Filius hominis judicabit: quia Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Cum venerit Filias hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait, Ego non judicabo Id.in, 47 ); et, Ego non quæro gloriam meam; eat qui quærat, et judicet (Id. VIII, 50). Nam secundum id quod in judicio noa forma Dei, sed forma filii bominis apparebit, nec ipse Pater judicabit; secundum hoc enim dictum est, Pater non judicat quemquam, aed omne judicium dedit Filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemoravimus, ubi ait, Sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Id. v, 22, 26), ut significaret quia sic genuit Filium: an ex illa de qua loquitur I Apostolus dicens, Propter quod eum suscitavit 3,et donavit illi nomen quod eat super omne nomen. Hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem Dei Filius excitatus est a mortuis. Ille quippe in forma Dei æqualis Patri, ex quo *se exinanivit, formam servi accipiens, in ipsa forma servi et agit, et patitur, et accipit, quæ consequenter contexit Apostolus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jcsu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesua Christus in gloria eat Dei Patris (Philipp. II, 6-11 ). Utrum ergo secundum illam, an secundum istam locutionem dictum sit, Omne juditium dedit Filio, satis hinc apparet, quia si secundnm illud diceretur secundum quod dictum est, Dedit Filio habere vitam in semetipso; non utique diceretur, Pater non judicat quemquam.