Latin
1.3.22 to 1.3.38
Augustine, De Trinitate 1.3.22-38
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter adjuvante Domino Deo nostro suscepiemus et eam ipsun quam flagitant, quautum possumus, reddere rationem, quod Trinitas sit unus et solus et verus Deus, et quam recte Pater et Filius ct Spiritus sanctus unius ejusdemque substantue vol essentiæ dicatur, credatur, inteHigatur; ut non quasi nostris excusationibus illudantur, sed reipsa experiantur, et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse, quia humanæ mentis acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei nutrita vegetetur. Sed primum secunduin auctoritatem Scripturarum sanctarum, utrum ita se fides habeat, demonstrandum est. Deinde si voluerit ct adjuverit Deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus, atquc ideo morbo periculosiore laborantibus, aie fortasse serviemus, ut inveniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod invenire nequiverint, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de nostris disputationibus conqucrantur: atque ita si quid eis erga Deum vel amoris est vel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, jam sentientes quam salubriter in sanet! Ecclesia medicina fidolium constituta sit, ut ad perceptionem incommulabilis veritatis imbecillem mentem observata pietas sanet, ne in opinionem noxiae falsilatis tcmeritas inordinata præcipitet. Nec pigebit autem me, sicubi hæsito, quærere; nec pudebit, sicubi erro, discere. CAPUT III. —5. Quid a suis lectoribus exposcat Augustinus. Lectorum tardiorum errores auctori non tribuendi. Proinde quisquis hæc legit, ubi pariter certus est, per-gaL mecum; ubi paritcr h; esitat, quaerat mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentesad cum de quo dictum est, Quæri:e faciem ejus semper (Psal. CIX, 4). Et hoc placitum pium atque lutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim 1, qui ea quæ scribo legunt, et iu omnibus scriptis meis, maximeque in his tibi quæritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti Ii quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quæritur, lice fructuosius aliquid invenitur.