Latin
1.3.39 to 1.3.57
Augustine, De Trinitate 1.3.39-57
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis ergo cum legit dicit, lloc non bene dictum est, quoniam non intelligo; locutionem meam repre-. hendit 3, non fidem; ct forte vere potuit dici planius; verumtamen nullus hominum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrum alios in talibus robus quæstionibusque versatos intelligat, cum me non intelligit: et si ita eit, ponat librum meum, vel etiam, si hoc videtur, abjiciat; et eis potius quos iuteffigit, operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse, quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intelligit, eloqui potui. Neque enim omnia quæ ab omnibus conscri buntur, in omnium manus veniunt: et fieri potest ut nonnulli qui etiam hæc nostra intelligere valent, illos planiorcs non inveniant libros, et in istos saltem incidant. Ideoque utile est, plures a pluribus fieri diverso stilo, non diversa fide, etiam de quæstionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa pervenial; ad alios sic, nd alios autem sic. Al si ille qui se ista non intellexisse conqueritur, nulla unquam de talibus rebus diligenter et acute disputata intelligere potuit; secum agat votis ct studiis ut proficiat, non mecum querelis et conviciis ut taceain. Q li vero hæc legens dicit, Intelligo quidem quid dictum sit, sed non vere dictUm est; asserat, si placet 1, sententiam suam, et redarguat meam, si potest. Quod si cum charitate et verilate fecerit, mihique etiam (si in hac vita maneo 2) cognoscendum facere curaverit, uberrimum fructum laboris hujus Ici cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit, me volente ac libente præstiterit: ego tamen in Icge Domini meditor, si non die ac nocte (Psal. i, 2), saltem quibus temporum particulis possum; et meditationes meas, ne oblivionc fugiant, stilo allgo: sperans de miscricordia Dei, quod in omnibus veris quæ certa mihi sunt, perscverantem me faciet;