Latin
10.1 to 10.23
Augustine, De Trinitate 10.1-3-23
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt quidem et illi hypostasim; sed nescio quid volunt interesse inter usiam et hypostasim: ita ut plerique nostri qui hæc graeco tractant eloquio,. licere consueverint, μίαν οὐσίαν, τρει̃ς ὑποστάσεις, quod rst latine, unam essentiam, tres substantias. CAPUT IX. —Personæ tres non proprie dictæ. Sed quia nostra loquendi consuetudo jam obtinuit, ut hoc intelligatur cum dicimus essentiam, quod intelligitur cnm dicimus substantiam: noR audemus dicere unam essentiam tres substanlias; sed unam essentiam vel substantiam, tres antem personas; quemadmodum multi Latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt, cum alium modum aptiorem non invenirent, quo enuntiarent verbis quod sine verbis intelligebant. Revera enim cum f'ater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spirilus sanctus ille qui etiam donum Dci vocatur, nec Pater sit nec Filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Non euim dixit, Unum est, quod Sabelliani dicunt; sed, unum sumus. Tamen cum quæritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dicturo est tamen, Tres personæ, non ut illud diccretur, sed ne taceretur. CAPUT X. —i! . Quae Deo absolute conveniunt ut essentia, de Trinitate singulariter dicuntur, non pluraliter. Sicut ergo non dicimus tres essentias; ita non dicimus tres magnitudines, neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnæ sunt, quibus est aliud esse, aliud magnas esse, sicut magna domus, et magnus mons, et magnus animus; in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magnitudine magnum est, et prorsus non hoc eso magnitudo quod est magna domus. Sed illa est vera magnitudo, qua non solum magna est domus quæ magna est, et qua magnus est mons quisquis magnus est; sed etiam qua magnum est quidquid aliud ana.